HISTORIA LIBRI ACTUUM APOSTOLORUM

CAPUT CX: De hoc quod Agrippa rogabat Festum

#Act. XXV

Et cum dies aliquot transacti essent, descendit Agrippa in Caesaream cum uxore sua Berenice. Josephus dicit de Berenice: Non est intelligendum, quod fuerit uxor ejus, sed quasi uxor. Erat enim soror ejus, id est cognata secundum idioma Hebraeum, et tenerrime eam diligebat, et imponebatur ei quod abutebatur ea. Descendit autem rex Agrippa in Caesaream, audito quod ibi esset Festus, ut accusaret Judaeos apud eum. Iste namque Agrippa infestus erat Judaeis, quia cum accepisset potestatem a Romano imperatore constituendi summum sacerdotem in Hierusalem, constituebat eos sacerdotes qui non erant Aaronitae. Fecerat enim in palatio suo fenestram eminentem, unde poterat videre quaecunque fiebant in templo sacrificia. Quod moleste sustinentes Judaei, fecerant appositum murum fenestrae, eminentiorem fenestra. Venerat ergo specialiter Agrippa rogaturus Festum, ut murum illum obrueret. Causam tamen descensus Agrippae in Caesaream, non habes in historia Actuum, sed Josephus supplet.